Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. et fuge, ne dubita, maestum fuge dicere tectum!
  2. sub verbum querulas impulit aura fores,
  3. exilit et velox humili super arva fenestra
  4. se iacit: audacem fecerat ipse timor.
  5. quaque metu rapitur, tunica velata recincta
  6. currit, ut auditis territa damma lupis,
  7. corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis
  8. creditur et stagnis occuluisse suis.
  9. Sidonis interea magno clamore per agros
  10. quaeritur: apparent signa notaeque pedum:
  11. ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.
  12. sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
  13. ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:
  14. amne perenne latens Anna Perenna vocor.’
  15. protinus erratis laeti vescuntur in agris
  16. et celebrant largo seque diemque mero.
  17. sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
  18. pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
  19. invenies, qui te nymphen Atlantida dicant
  20. teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.