Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
  2. pompa: senem potum pota trahebat anus.
  3. quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,
  4. fabula proposito nulla tegenda meo.
  5. arserat Aeneae Dido miserabilis igne,
  6. arserat exstructis in sua fata rogis;
  7. compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
  8. hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
  9. “praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
  10. ipsa sua Dido concidit usa manu.”
  11. protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
  12. et potitur capta Maurus Iarba domo,
  13. seque memor spretum, Thalamis tamen inquit ‘Elissae
  14. en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.’
  15. diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim
  16. amisso dubiae rege vagantur apes.
  17. tertia nudandas acceperat area messes,
  18. inque cavos ierant tertia musta lacus:
  19. pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit
  20. moenia: germanae iusta dat ante suae.