Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ‘Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.
  2. nubila promissi Styx mihi testis erit.’
  3. emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
  4. quaque trahant superis sedibus arte Iovem,
  5. scire nefas homini: nobis concessa canentur
  6. quaeque pio dici vatis ab ore licet,
  7. eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores
  8. nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant,
  9. constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
  10. terraque subsedit pondere pressa Iovis,
  11. corda micant regis, totoque e corpore sanguis
  12. fugit, et hirsutae deriguere comae,
  13. ut rediit animus, da certa piamina dixit
  14. ‘fulminis, altorum rexque paterque deum,
  15. si tua contigimus manibus donaria puris,
  16. hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.’
  17. adnuit oranti, sed verum ambage remota
  18. abdidit et dubio terruit ore virum.
  19. caede caput dixit: cui rex parebimus, inquit
  20. caedenda est hortis eruta caepa meis.