Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
  2. cumque suis antro conditus ipse latet,
  3. ad solitos veniunt silvestria numina fontes
  4. et relevant multo pectora sicca mero.
  5. vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro
  6. vinclaque sopitas addit in arta manus,
  7. somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
  8. rumpere: pugnantes fortius illa tenent.
  9. tunc Numa: ‘di nemorum, factis ignoscite nostris,
  10. si scelus ingenio scitis abesse meo;
  11. quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.’
  12. sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
  13. ‘magna petis nec quae monitu tibi discere nostro
  14. fas sit: habent finis numina nostra suos.
  15. di sumus agrestes et qui dominemur in altis
  16. montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.
  17. hunc tu non poteris per te deducere caelo,
  18. at poteris nostra forsitan usus ope.’
  19. dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:
  20. deme tamen nobis vincula, Picus ait: