Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
  2. tendebant ad avos bracchia parva suos:
  3. qui poterat clamabat avum tum denique visum,
  4. et qui vix poterat posse coactus erat.
  5. tela viris animique cadunt, gladiisque remotis
  6. dant soceri generis accipiuntque manus,
  7. laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
  8. fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
  9. inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas
  10. Oebaliae matres non leve munus habent,
  11. aut quia committi strictis mucronibus ausae
  12. finierant lacrimis Martia bella suis;
  13. vel quod erat de me feliciter Ilia mater,
  14. rite colunt matres sacra diemque meum.
  15. quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit,
  16. et pereunt lapsae sole tepente nives,
  17. arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
  18. uvidaque in tenero palmite gemma tumet,
  19. quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,
  20. fertilis occultas invenit herba vias?