Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
  2. cedit ab Iliacis laurea cana focis,
  3. adde, quod arcana fieri novus ignis in aede
  4. dicitur, et vires flamma refecta capit.
  5. nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,
  6. Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
  7. hinc etiam veteres miti memorantur honores
  8. ad spatium belli, perfide Poene, tui.
  9. denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
  10. incipit, a numero nomina quisquis habet,
  11. primus oliviferis Romam deductus ab arvis
  12. Pompilius menses sensit abesse duos,
  13. sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
  14. nos putat, Egeria sive monente sua.
  15. sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
  16. Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
  17. non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
  18. credidit officiis esse minora suis,
  19. promissumque sibi voluit praenoscere caelum
  20. nec deus ignotas hospes inire domos,