Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. seu fuit occultis felix in amoribus index,
  2. Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.
  3. quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
  4. carmine currentes ille tenebat aquas.
  5. saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,
  6. saepe avidum fugiens restitit agna lupum;
  7. saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,
  8. et stetit in saxo proxima cerva leae,
  9. et sine lite loquax cum Palladis alite cornix
  10. sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
  11. Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion,
  12. tamquam fraternis obstipuisse modis,
  13. nomen Arionium Siculas impleverat urbes,
  14. captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
  15. inde domum repetens puppem conscendit Arion,
  16. atque ita quaesitas arte ferebat opes.
  17. forsitan, infelix, ventos undasque timebas,
  18. at tibi nave tua tutius aequor erat.
  19. namque gubernator destricto constitit ense
  20. ceteraque armata conscia turba manu.