Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. exitus in dubio est: audebimus ultima! dixit,
  2. ‘viderit! audentes forsque deusque iuvat,
  3. cepimus audendo Gabios quoque.’ talia fatus
  4. ense latus cinxit tergaque pressit equi.
  5. accipit aerata iuvenem Collatia porta
  6. condere iam voltus sole parante suos.
  7. hostis ut hospes init penetralia Collatini:
  8. comiter excipitur; sanguine iunctus erat.
  9. quantum animis erroris inest! parat inscia rerum
  10. infelix epulas hostibus illa suis.
  11. functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum
  12. nox erat et tota lumina nulla domo:
  13. surgit et aurata vagina liberat ensem
  14. et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
  15. utque torum pressit, ‘ferrum, Lucretia, mecum est.
  16. natus’ ait regis Tarquiniusque loquor!
  17. illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi
  18. aut aliquid toto pectore mentis habet,
  19. sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis
  20. parva sub infesto cum iacet agna lupo.