Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. inde cito passu petitur Lucretia: nebat,
  2. ante torum calathi lanaque mollis erat.
  3. lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant,
  4. inter quas tenui sic ait illa sono:
  5. ‘mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae!)
  6. quam primum nostra facta lacerna manu.
  7. quid tamen auditis? nam plura audire potestis:
  8. quantum de bello dicitur esse super?
  9. postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
  10. improba, quae nostros cogis abesse viros,
  11. sint tantum reduces! sed enim temerarius ille
  12. est meus et stricto qualibet ense ruit.
  13. mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago
  14. me subit, et gelidum pectora frigus habet.’
  15. desinit in lacrimas intentaque fila remittit,
  16. in gremio voltum deposuitque suum.
  17. hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicae,
  18. et facies animo dignaque parque fuit.
  19. pone metum, veni! coniunx ait. illa revixit
  20. deque viri collo dulce pependit onus.