Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti
  2. moris et antiquas testificantur opes.
  3. sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,
  4. traditur antiqui fabula plena ioci.
  5. forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:
  6. vidit ab excelso Faunus utrumque iugo.
  7. vidit et incaluit, montana que numina, dixit
  8. nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.
  9. ibat odoratis humeros perfusa capillis
  10. Maeonis aurato conspicienda sinu:
  11. aurea pellebant tepidos umbracula soles,
  12. quae tamen Herculeae sustinuere manus,
  13. iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat,
  14. Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
  15. antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
  16. garrulus in primo limine rivus erat.
  17. dumque parant epulas potandaque vina ministri,
  18. cultibus Alciden instruit illa suis.
  19. dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas,
  20. dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.