Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. dum canimus sacras alterno pectine Nonas:
  2. maximus hic fastis accumulatur honos,
  3. deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
  4. haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
  5. quid volui demens elegis imponere tantum
  6. ponderis? heroi res erat ista pedis,
  7. sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen
  8. hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,
  9. res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti
  10. nomina, iam pridem tu pater orbis eras.
  11. hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
  12. nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
  13. Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo
  14. moenia, tu dederas transilienda Remo.
  15. te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:
  16. hoc duce Romanum est solis utrumque latus,
  17. tu breve nescio quid victae telluris habebas:
  18. quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,
  19. tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:
  20. tu recipis luco, reppulit ille nefas.