Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
- et nova conspicuum pondera sentit ebur.
- colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
- quos aluit campis herba Falisca suis.
- Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem,
- nil nisi Romanum, quod tueatur, habet,
- salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
- a populo rerum digna potente coli.
- quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
- nam tibi par nullum Graecia numen habet,
- ede simul causam, cur de caelestibus unus,
- sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
- haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
- lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
- tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
- bina repens oculis obtulit ora meis.
- extimui sensique metu riguisse capillos,
- et gelidum subito frigore pectus erat.
- ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
- edidit hos nobis ore priore sonos: