Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. forma trucis: tauro mutatus membra rebello.
  2. Induit ille toris a laeva parte lacertos,
  3. admissumque trahens sequitur depressaque dura
  4. cornua figit humo meque alta sternit harena.
  5. Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
  6. dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.
  7. Naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
  8. sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.”
  9. Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae,
  10. una ministrarum, fusis utrimque capillis,
  11. incessit totumque tulit praedivite cornu
  12. autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
  13. Lux subit, et primo feriente cacumina sole
  14. discedunt iuvenes: neque enim dum flumina pacem
  15. et placidos habeant lapsus totaeque residant,
  16. opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes
  17. et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
  18. Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,
  19. cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna
  20. aut super inposita celatur harundine damnum.