Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
  2. sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?”
  3. Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo
  4. aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
  5. Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,
  6. nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
  7. visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem
  8. materiam ficti, dilataque tempora taedae
  9. institerant, unusque dies restabat. At illa
  10. crinalem capiti vittam nataeque sibique
  11. detrahit et passis aram complexa capillis
  12. “Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
  13. quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
  14. fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori!
  15. Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
  16. cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
  17. sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
  18. Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
  19. consilium munusque tuum est. Miserere duarum
  20. auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae.