Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. utve sub adventu spirantis lene favoni
  2. sole remollescit, quae frigore constitit, unda,
  3. sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
  4. vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
  5. nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
  6. Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
  7. implesset monstri, si non miracula nuper
  8. Iphide mutata Crete propiora tulisset.
  9. Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
  10. progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
  11. ingenua de plebe virum. Nec census in illo
  12. nobilitate sua maior, sed vita fidesque
  13. inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures
  14. vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:
  15. “Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,
  16. utque marem parias; onerosior altera sors est,
  17. et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo
  18. edita forte tuo fuerit si femina partu,
  19. (invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.”
  20. Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis,