Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
  2. Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
  3. Byblida non aliter latos ululasse per agros
  4. Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis
  5. Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
  6. Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
  7. quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
  8. pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;
  9. deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
  10. concidis et dura positis tellure capillis,
  11. Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
  12. Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis
  13. tollere conantur; saepe, ut medeatur amori,
  14. praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:
  15. muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas
  16. Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
  17. Naidas his venam, quae numquam arescere posset,
  18. subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?
  19. Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
  20. utve tenax gravida manat tellure bitumen,