Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. non tamen ausorum semper memor esse meorum,
  2. et, quia desierim, leviter voluisse videbor
  3. aut etiam temptasse illum insidiisque petisse;
  4. vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
  5. pectora nostra, deo, sed victa libidine credar.
  6. Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
  7. Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas;
  8. ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
  9. Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.”
  10. Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)
  11. cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque
  12. exit et infelix committit saepe repelli.
  13. Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque
  14. inque peregrina ponit nova moenia terra.
  15. Tum vero maestam tota Miletida mente
  16. defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
  17. diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
  18. Iamque palam est demens inconcessamque fatetur
  19. spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
  20. deserit et profugi sequitur vestigia fratris.