Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa,
  2. et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
  3. Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
  4. linguaque vix tales icto dedit aere voces:
  5. “Et merito! quid enim temeraria vulneris huius
  6. indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt,
  7. tam cito commisi properatis verba tabellis?
  8. Ante erat ambiguis animi sententia dictis
  9. praetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem,
  10. parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
  11. debueram tutoque mari decurrere, quae nunc
  12. non exploratis inplevi lintea ventis.
  13. Auferor in scopulos igitur subversaque toto
  14. obruor oceano, neque habent mea vela recursus.
  15. Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
  16. indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
  17. excidit et fecit spes nostras cera caducas?
  18. Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas,
  19. sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat
  20. signaque certa dabat, si non male sana fuissem.