Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
  2. (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
  3. pugnavique diu violenta Cupidinis arma
  4. effugere infelix et plus, quam ferre puellam
  5. posse putes, ego dura tuli. Superata fateri
  6. cogor opemque tuam timidis exposcere votis.
  7. Tu servare potes, tu perdere solus amantem:
  8. elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur,
  9. sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
  10. expetit et vinclo tecum propiore ligari.
  11. Iura senes norint et, quid liceatque nefasque
  12. fasque sit, inquirant legumque examina servent:
  13. conveniens Venus est annis temeraria nostris!
  14. Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere
  15. credimus et sequimur magnorum exempla deorum.
  16. Nec nos aut durus pater aut reverentia famae
  17. aut timor impediet (tantum sit causa timendi!).
  18. Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:
  19. est mihi libertas tecum secreta loquendi,
  20. et damus amplexus et iungimus oscula coram,