Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. incipit Alcmene: “Faveant tibi numina saltem
  2. conripiantque moras, tum cum matura vocabis
  3. praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
  4. quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
  5. Namque laboriferi cum iam natalis adesset
  6. Herculis et decimum premeretur sidere signum,
  7. tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
  8. tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
  9. ponderis esse Iovem. Nec iam tolerare labores
  10. ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus,
  11. dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
  12. Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
  13. fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno
  14. Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
  15. Illa quidem venit, sed praecorrupta meumque
  16. quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
  17. Utque meos audit gemitus, subsedit in illa
  18. ante fores ara dextroque a poplite laevum
  19. pressa genu digitis inter se pectine iunctis
  20. sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce