Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. flamma suum; timuere dei pro vindice terrae.
  2. Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore
  3. Iuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas,
  4. o superi, totoque libens mihi pectore grator,
  5. quod memoris populi dicor rectorque paterque,
  6. et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
  7. Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis,
  8. obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano
  9. fida metu paveant: Oetaeas spernite flammas!
  10. Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes
  11. nec nisi materna Vulcanum parte potentem
  12. sentiet: aeternum est a me quod traxit et expers
  13. atque inmune necis nullaque domabile flamma.
  14. Idque ego defunctum terra caelestibus oris
  15. accipiam, cunctisque meum laetabile factum
  16. dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis
  17. forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
  18. sed meruisse dari sciet invitusque probabit.”
  19. Adsensere dei: coniunx quoque regia visa est
  20. cetera non duro, duro tamen ultima vultu