Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. mutua, dum licuit reddebant dicta “vale” que
  2. “o coniunx” dixere simul, simul abdita texit
  3. ora frutex. Ostendit adhuc Thyneius illic
  4. incola de gemino vicinos corpore truncos.
  5. Haec mihi non vani (neque erat cur fallere vellent)
  6. narravere senes: equidem pendentia vidi
  7. serta super ramos, ponensque recentia dixi
  8. “cura deum di sint, et qui coluere colantur.””
  9. Desierat cunctosque et res et moverat auctor,
  10. Thesea praecipue. Quem facta audire volentem
  11. mira deum, innixus cubito Calydonius amnis
  12. talibus adloquitur: “Sunt, o fortissime, quorum
  13. forma semel mota est et in hoc renovamine mansit,
  14. sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
  15. ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.
  16. Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;
  17. nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
  18. anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.
  19. Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri;
  20. interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,