Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. summa lacunabant alterno murice conchae.
  2. Iamque duas lucis partes Hyperione menso
  3. discubuere toris Theseus comitesque laborum:
  4. hac Ixionides, illa Troezenius heros
  5. parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
  6. quosque alios parili fuerat dignatus honore
  7. amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
  8. Protinus adpositas nudae vestigia nymphae
  9. instruxere epulis mensas dapibusque remotis
  10. in gemma posuere merum. Tum maximus heros,
  11. aequora prospiciens oculis subiecta, “quis” inquit
  12. “ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomen
  13. quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.”
  14. Amnis ad haec “non est” inquit “quod cernitis, unum:
  15. quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.
  16. Quoque minus spretae factum mirere Dianae,
  17. naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos
  18. mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
  19. inmemores nostri festas duxere choreas.
  20. Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,