Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,
  2. redde animam — vel me fraternis adde sepulcris!
  3. Et cupio et nequeo. Quid agam? modo vulnera fratrum
  4. ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
  5. nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. —
  6. Me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres:
  7. dummodo quae dedero vobis solacia vosque
  8. ipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementi
  9. funereum torrem medios coniecit in ignes.
  10. Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
  11. stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.
  12. Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
  13. uritur et caecis torreri viscera sentit
  14. ignibus ac magnos superat virtute dolores.
  15. Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
  16. maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
  17. grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
  18. cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
  19. forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque
  20. languescuntque iterum: simul est exstinctus uterque,