Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
  2. ducta tua est (generis falsa est ea fabula !): verus
  3. et ferus et captus nullius amore iuvencae,
  4. qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas,
  5. Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris
  6. moenia! nam fateor, merui et sum digna perire.
  7. Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
  8. me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro,
  9. insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique,
  10. officium tibi sit. Te vere coniuge digna est,
  11. quae torvum ligno decepit adultera taurum
  12. discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures
  13. perveniunt mea dicta tuas? An inania venti
  14. verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
  15. Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
  16. praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
  17. Me miseram! properare iubet, divulsaque remis
  18. unda sonat; mecumque simul mea terra recedit.
  19. Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
  20. insequar invitum, puppimque amplexa recurvam