Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
  2. Criminis extemplo ficti temerarius index
  3. Procrin adit linguaque refert audita susurra.
  4. Credula res amor est: subito conlapsa dolore,
  5. ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
  6. tempore se miseram, se fati dixit iniqui,
  7. deque fide questa est; et crimine concita vano
  8. quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
  9. et dolet infelix veluti de paelice vera.
  10. Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
  11. indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa,
  12. damnatura sui non est delicta mariti.
  13. Postera depulerant Aurorae lumina noctem:
  14. egredior silvamque peto, victorque per herbas
  15. “Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.”
  16. Et subito gemitus inter mea verba videbar
  17. nescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicens
  18. fronde levem rursus strepitum faciente caduca
  19. sum ratus esse feram telumque volatile misi.
  20. Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus