Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ulla erat: aequales urebant pectora flammae.
  2. Sole fere radiis feriente cacumina primis
  3. venatum in silvas iuvenaliter ire solebam.
  4. Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
  5. ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:
  6. tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae
  7. dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
  8. et quae de gelidis exibat vallibus aura.
  9. Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
  10. auram exspectabam, requies erat illa labori.
  11. “Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam,
  12. “meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
  13. utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.”
  14. Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)
  15. blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,”
  16. dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque,
  17. tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque
  18. spiritus iste tuus semper captatur ab ore.”
  19. Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
  20. nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum