Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
  2. et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti.
  3. Inminet hic sequiturque parem similisque tenenti
  4. non tenet et vanos exercet in aera morsus.
  5. Ad iaculi vertebar opem. Quod dextera librat
  6. dum mea, dum digitos amentis addere tempto,
  7. lumina deflexi. Revocataque rursus eodem
  8. rettuleram: in medio (mirum) duo marmora campo
  9. adspicio: fugere hoc, illud captare putares.
  10. Scilicet invictos ambo certamine cursus
  11. esse deus voluit, siquis deus adfuit illis.”
  12. Hactenus, et tacuit. “Iaculo quod crimen in ipso est?”
  13. Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille:
  14. “Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:
  15. illa prius referam. Iuvat o meminisse beati
  16. temporis, Aeacida, quo primos rite per annos
  17. coniuge eram felix, felix erat illa marito.
  18. Mutua cura duos et amor socialis habebat;
  19. nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,
  20. nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,