Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris!”
  2. Illa nihil. Tacito tantummodo victa pudore
  3. insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
  4. offensaque mei genus omne perosa virorum
  5. montibus errabat, studiis operata Dianae.
  6. Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
  7. pervenit. Orabam veniam et peccasse fatebar
  8. et potuisse datis simili succumbere culpae
  9. me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
  10. Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
  11. redditur et dulces concorditer exigit annos.
  12. Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset
  13. dona, canem munus, quem cum sua traderet illi
  14. Cynthia, “currendo superabit” dixerat “omnes.”
  15. Dat simul et iaculum, manibus quod (cernis) habemus.
  16. Muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
  17. Accipe mirandum: novitate movebere facti.
  18. Carmina Laiades non intellecta priorum
  19. solverat ingeniis, et praecipitata iacebat
  20. inmemor ambagum vates obscura suarum.