Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
  2. sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:
  3. hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
  4. grande onus exiguo formicas ore gerentes
  5. rugosoque suum servantes cortice callem.
  6. Dum numerum miror, “totidem, pater optime” dixi,
  7. “tu mihi da cives et inania moenia supple.”
  8. Intremuit ramisque sonum sine flamine motis
  9. alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore
  10. horruerant, stabantque comae. Tamen oscula terrae
  11. roboribusque dedi; nec me sperare fatebar:
  12. sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.
  13. Nox subit, et curis exercita corpora somnus
  14. occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse
  15. et ramos totidem totidemque animalia ramis
  16. ferre suis visa est pariterque tremiscere motu
  17. graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;
  18. crescere quod subito et maius maiusque videri
  19. ac se tollere humo rectoque adsistere trunco
  20. et maciem numerumque pedum nigrumque colorem