Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
  2. ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
  3. Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
  4. morte fugant ultroque vocant venientia fata.
  5. Corpora missa neci nullis de more feruntur
  6. funeribus: neque enim capiebant funera portae.
  7. Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
  8. indotata rogos. Et iam reverentia nulla est,
  9. deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
  10. Qui lacriment, desunt; indefletaeque vagantur
  11. matrumque nuruumque animae iuvenumque senumque:
  12. nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.
  13. Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
  14. “Iuppiter o!” dixi “si te non falsa loquuntur
  15. dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
  16. nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
  17. aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.”
  18. Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
  19. “Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis
  20. signa tuae” dixi. “Quod das mihi, pigneror omen.”