Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. erumpit clades, obsuntque auctoribus artes:
  2. quo propior quisque est servitque fidelius aegro,
  3. in partem leti citius venit. Utque salutis
  4. spes abiit finemque vident in funere morbi,
  5. indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
  6. utile enim nihil est. Passim positoque pudore
  7. fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,
  8. nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
  9. Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis
  10. inmoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas.
  11. Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti:
  12. prosiliunt, aut si prohibent consistere vires,
  13. corpora devolvunt in humum: fugiuntque penates
  14. quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,
  15. et quia causa latet, locus est in crimine parvus
  16. Semianimes errare viis, dum stare valebant,
  17. adspiceres, flentes alios terraque iacentes
  18. lassaque versantes supremo lumina motu:
  19. membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
  20. hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.