Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
  2. Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
  3. occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
  4. non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
  5. ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
  6. Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes
  7. esse deos. Quid tuta times? accingere et omnem
  8. pelle moram: tibi se semper debebit Iason,
  9. te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas
  10. servatrix urbes matrum celebrabere turba.
  11. Ergo ego germanam fratremque patremque deosque
  12. et natale solum, ventis ablata, relinquam?
  13. Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
  14. frater adhuc infans: stant mecum vota sororis,
  15. maximus intra me deus est. Non magna relinquam,
  16. magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
  17. notitiamque loci melioris et oppida, quorum
  18. hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;
  19. quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
  20. Aesoniden mutasse velim; quo coniuge felix