Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
  2. ureris et thalamos alieni concipis orbis?
  3. Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille
  4. occidat, in dis est. Vivat tamen! idque precari
  5. vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?
  6. Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas
  7. et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,
  8. ore movere potest? Certe mea pectora movit.
  9. At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
  10. concurretque suae segeti, tellure creatis
  11. hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
  12. Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
  13. tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
  14. Cur non et specto pereuntem oculosque videndo
  15. conscelero? Cur non tauros exhortor in illum
  16. terrigenasque feros insopitumque draconem?
  17. Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,
  18. sed facienda mihi. — Prodamne ego regna parentis,
  19. atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
  20. ut per me sospes sine me det lintea ventis