Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
  2. perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
  3. Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
  4. virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
  5. multaque perpessi claro sub Iasone tandem
  6. contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
  7. Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
  8. lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
  9. concipit interea validos Aeetias ignes
  10. et luctata diu, postquam ratione furorem
  11. vincere non poterat, “frustra Medea, repugnas:
  12. nescio quis deus obstat” ait; “mirumque, nisi hoc est,
  13. aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
  14. Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
  15. Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,
  16. ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
  17. Excute virgineo conceptas pectore flammas,
  18. si potes, infelix! — Si possem, sanior essem.
  19. Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
  20. mens aliud suadet. Video meliora proboque,