Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,
  2. quandocumque mihi poenas dabis. Ipsa pudore
  3. proiecto tua facta loquar. Si copia detur,
  4. in populos veniam; si silvis clausa tenebor,
  5. implebo silvas et conscia saxa movebo:
  6. audiet haec aether, et si deus ullus in illo est.”
  7. Talibus ira feri postquam commota tyranni
  8. nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque
  9. quo fuit accinctus, vagina liberat ensem
  10. arreptamque coma flexis post terga lacertis
  11. vincla pati cogit. Iugulum Philomela parabat
  12. spemque suae mortis viso conceperat ense:
  13. ille indignantem et nomen patris usque vocantem
  14. luctantemque loqui comprensam forcipe linguam
  15. abstulit ense fero. Radix micat ultima linguae,
  16. ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae;
  17. utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
  18. palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
  19. Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur
  20. saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.