Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem
  2. includit: fassusque nefas et virginem et unam
  3. vi superat frustra clamato saepe parente,
  4. saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
  5. Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani
  6. ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,
  7. utque columba suo madefactis sanguine plumis
  8. horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
  9. Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,
  10. lugenti similis, caesis plangore lacertis,
  11. intendens palmas “o diris barbare factis,
  12. o crudelis” ait “nec te mandata parentis
  13. cum lacrimis movere piis nec cura sororis
  14. nec mea virginitas nec coniugialia iura!
  15. Omnia turbasti: paelex ego facta sororis,
  16. tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne.
  17. Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,
  18. eripis? atque utinam fecisses ante nefandos
  19. concubitus vacuas habuissem criminis umbras.
  20. Si tamen haec superi cernunt, si numina divum