Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
  2. turbavere lacus imoque e gurgite mollem
  3. huc illuc limum saltu movere maligno.
  4. Distulit ira sitim: neque enim iam filia Coei
  5. supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
  6. verba minora dea, tollensque ad sidera palmas
  7. “aeternum stagno” dixit “vivatis in isto.”
  8. Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
  9. et modo tota cava submergere membra palude,
  10. nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
  11. saepe super ripam stagni consistere, saepe
  12. in gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpes
  13. litibus exercent linguas pulsoque pudore,
  14. quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
  15. Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,
  16. ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
  17. Terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
  18. spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
  19. limosoque novae saliunt in gurgite ranae.””
  20. Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum