Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
  2. vallibus; agrestes illic fruticosa legebant
  3. vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
  4. Accessit positoque genu Titania terram
  5. pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
  6. Rustica turba vetat. Dea sic adfata vetantes:
  7. “Quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.
  8. Nec solem proprium natura nec aera fecit
  9. nec tenues undas: ad publica munera veni.
  10. Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros
  11. abluere hic artus lassataque membra parabam,
  12. sed relevare sitim. Caret os umore loquentis
  13. et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
  14. Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
  15. accepisse simul: vitam dederitis in unda.
  16. Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
  17. parva sinu:” et casu tendebant bracchia nati.
  18. Quem non blanda deae potuissent verba movere?
  19. Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
  20. ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.