Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
  2. et iam contulerant arto luctantia nexu
  3. pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
  4. sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
  5. Ingemuere simul, simul incurvata dolore
  6. membra solo posuere, simul suprema iacentes
  7. lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
  8. Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens
  9. advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus,
  10. inque pio cadit officio: nam Delius illi
  11. intima fatifero rupit praecordia ferro.
  12. Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis
  13. eruta cumque anima cruor est effusus in auras.
  14. At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
  15. adficit. Ictus erat qua crus esse incipit et qua
  16. mollia nervosus facit internodia poples.
  17. Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
  18. altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
  19. Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum
  20. emicat et longe terebrata prosilit aura.