Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. inmensae spectantur opes. Accedit eodem
  2. digna dea facies. Huc natas adice septem
  3. et totidem iuvenes et mox generosque nurusque.
  4. Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
  5. nescio quoque audete satam Titanida Coeo
  6. Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
  7. exiguam sedem pariturae terra negavit.
  8. Nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:
  9. exsul erat mundi, donec miserata vagantem
  10. “hospita tu terris erras, ego” dixit “in undis”
  11. instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum
  12. facta parens: uteri pars haec est septima nostri.
  13. Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo:
  14. hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit,
  15. Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere,
  16. multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
  17. Excessere metum mea iam bona. Fingite demi
  18. huic aliquid populo natorum posse meorum,
  19. non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
  20. Latonae turbam: qua quantum distat ab orba?