Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. defluxere comae, cum quis et naris et aures,
  2. fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:
  3. in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
  4. cetera venter habet: de quo tamen illa remittit
  5. stamen et antiquas exercet aranea telas.
  6. Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti
  7. rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
  8. Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
  9. tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
  10. nec tamen admonita est poena popularis Arachnes
  11. cedere caelitibus verbisque minoribus uti.
  12. Multa dabant animos: sed enim nec coniugis artes
  13. nec genus amborum magnique potentia regni
  14. sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
  15. ut sua progenies; et felicissima matrum
  16. dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
  17. Nam sata Tiresia venturi praescia Manto
  18. per medias fuerat divino concita motu
  19. vaticinata vias: “Ismenides, ite frequentes
  20. et date Latonae Latonigenisque duobus