Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. exstantem signis multaeque in pondere massae
  2. ingentem manibus tollit cratera duabus
  3. infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
  4. et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
  5. Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
  6. Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
  7. intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
  8. sternit et exstructos morientum calcat acervos.
  9. Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti,
  10. intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,
  11. expertem frustra belli et neutra arma secutum.
  12. Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
  13. “quandoquidem in partes” ait “abstrahor, accipe, Phineu,
  14. quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”;
  15. iamque remissurus tractum de vulnere telum
  16. sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
  17. Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites
  18. ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,
  19. Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis
  20. Emathion, aequi cultor timidusque deorum;