Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
  2. Quas dea per terras et quas erraverit undas,
  3. dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.
  4. Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,
  5. venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,
  6. omnia narrasset: sed et os et lingua volenti
  7. dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat.
  8. Signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
  9. illo forte loco delapsam in gurgite sacro,
  10. Persephones zonam summis ostendit in undis.
  11. Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam
  12. scisset, inornatos laniavit diva capillos
  13. et repetita suis percussit pectora palmis.
  14. Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes
  15. ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
  16. Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
  17. repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas
  18. fregit aratra manu, parilique irata colonos
  19. ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
  20. fallere depositum vitiataque semina fecit.