Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
  2. Raptor agit currus et nomine quemque vocando
  3. exhortatur equos, quorum per colla iubasque
  4. excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
  5. perque lacus altos et olentia sulphure fertur
  6. stagna Palicorum, rupta fervenu terra,
  7. et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
  8. inter inaequales posuerunt moenia portus.
  9. Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
  10. quod coit angustis inclusum cornibus aequor.
  11. Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
  12. inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
  13. Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
  14. agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit,
  15. “non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
  16. non rapienda fuit. Quodsi componere magnis
  17. parva mihi fas est, et me dilexit Anapis:
  18. exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.”
  19. Dixit et in partes diversas bracchia tendens
  20. obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,