Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
  2. Postquam exploratum satis est loca nulla labare,
  3. depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
  4. monte suo residens, natumque amplexa volucrem
  5. “arma manusque meae, mea, nate, potentia”, dixit,
  6. “illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
  7. inque dei pectus celeres molire sagittas,
  8. cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
  9. Tu superos ipsumque Iovem tu numina ponti
  10. victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.
  11. Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
  12. imperium profers? agitur pars tertia mundi.
  13. Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
  14. spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
  15. Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
  16. abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
  17. si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.
  18. At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno
  19. iunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetram
  20. solvit et arbitrio matris de mille sagittis