Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
  2. Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo
  3. fontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros.
  4. Quae mirata diu factas pedis ictibus undas,
  5. silvarum lucos circumspicit antiquarum
  6. antraque et innumeris distinctas floribus herbas
  7. felicesque vocat pariter studioque locoque
  8. Mnemonidas. Quam sic adfata est una sororum:
  9. “O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
  10. in partem ventura chori Tritonia nostri,
  11. vera refers meritoque probas artesque locumque,
  12. et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
  13. Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
  14. virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
  15. vertitur, et nondum tota me mente recepi.
  16. Daulida Threicio Phoceaque milite rura
  17. ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat.
  18. Templa petebamus Parnasia: vidit euntes,
  19. nostraque fallaci veneratus numina vultu
  20. “Mnemonides” (cognorat enim), “consistite” dixit,