Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter
  2. hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.”
  3. Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat
  4. respicere audenti “quod” ait, “timidissime Phineu,
  5. et possum tribuisse et magnum est munus inerti,
  6. (pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.
  7. Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
  8. inque domo soceri semper spectabere nostri,
  9. ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?”
  10. Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
  11. ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
  12. Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervix
  13. deriguit, saxoque oculorum induruit umor.
  14. Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
  15. submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.
  16. Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
  17. intrat et inmeriti vindex ultorque parentis
  18. adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato
  19. Acrisioneas Proetus possederat arces.
  20. Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce