Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “Quaere alium, tua quem moveant miracula” dixit
  2. Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
  3. mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
  4. Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
  5. pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo
  6. dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.
  7. At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
  8. ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
  9. argento partim, partim caelaverat auro,
  10. “adspice” ait, “Perseu, nostrae primordia gentis:
  11. magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
  12. a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis
  13. in medio suppressa sono est, adapertaque velle
  14. ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
  15. Increpat hos “vitio” que “animi, non viribus” inquit
  16. “Gorgoneis torpetis” Eryx: “incurrite mecum
  17. et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!”
  18. Incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
  19. inmotusque silex armataque mansit imago.
  20. Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus