Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ossibus inlisit mediae cervicis: at ille
  2. procubuit terrae mactati more iuvenci.
  3. Demere temptabat laevi quoque robora postis
  4. Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est
  5. cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.
  6. Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,
  7. sed retinente manum moriens e poste pependit.
  8. Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus,
  9. et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
  10. dives agri Dorylas, quo non possederat alter
  11. latius aut totidem tollebat turis acervos.
  12. Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
  13. letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor
  14. singultantem animam et versantem lumina vidit
  15. Bactrius Halcyoneus “hoc, quod premis” inquit, “habeto
  16. de tot agris terrae” corpusque exsangue reliquit.
  17. Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
  18. ultor Abantiades; media quae nare recepta
  19. cervice exacta est in partesque eminet ambas.
  20. Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,